- MUTATORIA
- MUTATORIAapud Udalricum Consuetud. Cluniac. l. 2. c. 13. seu Mutatoriae Vestes, apud Cogitosum in Vita S. Gerardi l. 1. c. 34. ἐςθῆτος ἐξαλλαγὴ, seu ἐξαλλαγαὶ ἱματίων, Graecis apud Gregorium Nazianz. in Iulianum Oratione 2. et Pachymerem l. 7. c. 29. vestes sunt quae aliis mutantur; Praesertim vero vestes sunt, quae aliis minoris momenti ac pretii mutantur, de quibus vide infra, ubi de Synthesi et Syntbesinis vestibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.